Instagram story viewer> @nemoanono> Posts
122
followers
7506
following
POSTS STORIES REELS TAGGED
Et aperiens os suum, docebat eos, dicens:
Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum coelorum.
Beati mites: quoniam ipsi haereditate possidebunt terram.
Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur.
Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam: quoniam ipsi saturabuntur.
Beati misericordes: quoniam ipsis misericordia tribuetur.
Beati mundi corde: quoniam ipsi Deum videbunt.
Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur.
Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: quoniam ipsorum est regnum coelorum.
Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum verbum adversum vos mentientes propter me. by @nemoanono
1
10 months ago
Download
Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis, Receperunt mercedem suam.
Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio tuo, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici: putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester quid vobis opus sit antequam petatis eum.
Sic ergo vos orabitis:
Pater noster qui es in caelis,
Sanctificetur nomen tuum.
Adveniat regnum tuum.
Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
Et dimitte nobis debita nostra,
Sicut et nos dimisimus debitoribus nostris.
Et ne nos inducas in tentationem,
Sed libera nos a malo:
Quia tuum est regnum, et potestas, et gloria in saecula. Amen. by @nemoanono
3
a year ago
Download
In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur. by @nemoanono
0
a year ago
Download
Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est:
Non ex operibus, ut ne quis glorietur. by @nemoanono
2
a year ago
Download
Quoniam quis deus præter Dominum? Aut quis deus præter Deum nostrum?
Deus qui præcinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam; qui perfecit pedes meos tamquam cervorum,
et super excelsa statuens me; qui docet manus meas ad prælium. Et posuisti, ut arcum æreum, brachia mea,
et dedisti mihi protectionem salutis tuæ: et dextera tua suscepit me, et disciplina tua correxit me in finem,
et disciplina tua ipsa me docebit. by @nemoanono
0
a year ago
Download
Psalmus David. Dominus regit me, et nihil mihi deerit :
in loco pascuæ ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me,

animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiæ, propter nomen suum.

Nam, etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.

Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me ; impinguasti in oleo caput meum ; et calix meus inebrians quam præclarus est !

Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ ; et ut inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum. by @nemoanono
1
a year ago
Download
Laus cantici David. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei caeli commorabitur.

Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum.

Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.

Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis.

Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno;

A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et daemonio meridiano.

Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit.

Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.

Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum.

Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.

Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.

In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.

Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.

Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum.

Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum. by @nemoanono
0
a year ago
Download
Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?

Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus.

Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.

Qui habitat in caelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos.

Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.

Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus.

Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te.

Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.

Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.

 Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram.

Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.

Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.

Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo. by @nemoanono
0
a year ago
Download
Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus. Deus, in adjutorium meum intende ; Domine, ad adjuvandum me festina.
Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam.

Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala ; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi : Euge, euge !

Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te ; et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.

Ego vero egenus et pauper sum ; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu ; Domine, ne moreris. by @nemoanono
2
a year ago
Download
CREDO in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula. Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero, genitum non factum, consubstantialem Patri; per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto et Maria Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est, et resurrexit tertia die, secundum Scripturas, et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur: qui locutus est per prophetas. Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi. Amen. by @nemoanono
0
a year ago
Download

Download All

Save the photos and videos currently loaded on this page.

0Photos
0Videos
Ready to download 0 / 0

Keep this tab open until your download is ready.

back to up